Latin · Dactylic hexameter
ARBORVM
René Rapin, Hortorum libri IV 116
Unproofread scanNot analysed yet
Ne sit humus: nam iusta aliis vt pabula desunt
Arboribus, campo è sterili; sic saepe nocebit
Plantis pingue solum, nimij quod copia succi
Obruat iniusta molles vligine plantas.
Quam vero sit pinguis humus moderanda per artem,
Quo cultu sterilis, quo sollicitanda labore,
Si nescis, celebres tu percontare colonos.
At super effusos ruptis de nubibus imbres,
Et quae saepe suas partes agit horrida grando
Mille etiam teneris illudunt vndique pestes
Arboribus, culices, bruchi, fucique sonantes,
Quaeque solent plexis ramos inuoluere telis,
Erucae, &tortae spiris, testaque volutae
Reptantes cochleae, meropesque, aliaeque volucres:
Quarum sunt quaedam, plusquam per rostra timende
Arboribus, tigres ideo de nomine dictae,
Quod contage mala siluam gens inficit omnem:
Vnde lues oritur nulli patienda colono.
Dede neci pestem infestam, fumoque volanti,
Arboreae stirpi diros interfice vermes.
Quid memorem muscas, quid pictos terga lacertos,
Et quae lucifugi fodere cubilia talpae,
Quique cauis mures veniunt ad furta latebris?
Vos istas variis, vos demum auertite pestes
Insidiis, hanc ipse viam sibi suggeret vsus.
Nam me praeceptis iam parcere pluribus aequum est:
Nec mihi cum rudibus res est peragenda colonis,
Nec doceo priscos campi Laurentis agrestes.
Vtque omnes passim pollent hac arte coloni,