Latin
CAETERARVM APPELLATIONE
René Rapin, Hortorum libri IV 119
Unproofread scanNot analysed yet
CAETERARVM APPELLATIONE. E Florum, fruticum, plantarumque caeterarum, quae continentur hoc carmine, iusta legitimaque nomenclatione, vel patrio sermone, vel Latino; non id mihi assumo in praesentia, vt rem decernam: cum nihil sit in tota disciplinarum amplitudine regnoque literarum vniuerso, de quo minus consensionis, &plus controuersiae sit inter scriptores. Id enim vel arroganter praeiudicare, vel reuocare ad arbitrium meum si velim, parum prudens sim: cum plurimae plantae sint, de quarum certa appellatione non conueniat, etiam inter authores praecipuos.