# Hortorum libri IV 119

René Rapin, Hortorum libri IV, CAETERARVM APPELLATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/119

CAETERARVM APPELLATIONE. E Florum, fruticum, plantarumque caeterarum, quae continentur hoc carmine, iusta legitimaque nomenclatione, vel patrio sermone, vel Latino; non id mihi assumo in praesentia, vt rem decernam: cum nihil sit in tota disciplinarum amplitudine regnoque literarum vniuerso, de quo minus consensionis, & plus controuersiae sit inter scriptores. Id enim vel arroganter praeiudicare, vel reuocare ad arbitrium meum si velim, parum prudens sim: cum plurimae plantae sint, de quarum certa appellatione non conueniat, etiam inter authores praecipuos.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
