# Hortorum libri IV 137

René Rapin, Hortorum libri IV, CAPVT VIII. Animaduersiones praecipuae in. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/137

DE VNIVERSA CVLTVRAE HORTENSIS DISCIPLINA. DISPVTATIO. AMETSI nihil attineat dicere de Chalselidaeis, Babylonijs, Assyrijs, Persis, de quisibus propter longinquitatem temporum rerumque vetustatem, coniectura potest esse difficilis: tamen si repetantur Annales sacri, perspicuum esse poterit, quam populi isti, ad quos primum peruenit cultus, & humanitas, studiosi fuerint Hortorum. Quod planum est de Assuero: qui iußit conuiuium praeparari, in vestibulo horti, & nemoris, quod regio cultu, & manu consitum erat: vt patet ex libro Esther cap. 1. De Babylonijs res est manifesta: cum, teste Plinio, nihil antiquitas prius mirata sit, quam Hortos

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
