# Hortorum libri IV 143

René Rapin, Hortorum libri IV, CAPVT VIII. Animaduersiones praecipuae in. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/143

Scripsit enim ea de re libros octo & viginti, quos Cassius Dionysius Vticensis reddidit Graeco sermone, & Sextilio Praetori in Bithynia misit: eosdemque actos in compendium Deiotaro Regi obtulit Dio phanes. Adeo verum est populos omnes, qui se commendarunt aliqua ingenuitate bonarum litterarum, Hortensis culturae fuisse studiosos: cui fere cuncta barbaries semper fuit infestissima. Nam rebus per Imperium Romanum inclinatis, nihil propemodum contemptius fuit eo studio, per id omne tempus, quo Barbari volitarunt per Europam, qui, vt in artes caeteras, sic in eum cultum inuexerunt quandam peregrinam insolentiam: per quam plane negligi coepit hoc studium: in quo colendo tuendoque quaedam semper vitae honestas fuit; in negligendo, infamia ac turpitudo. Cum autem pro vario populorum ingenio, variam fuisse hortorum colendorum rationem planum sit: constituendum erit, quae omnium fuerit optima; postquam de caeli solique affectione, ad horti formam optimam maxime

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
