Latin
CAPVT II
René Rapin, Hortorum libri IV 144
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT II. Quae cali solique sitio requiratur, pro optima Hor. ti constitutione. idonea, erit constitutum. Non dicam de moribus populorum varijs, pro vario Hortorum cultu, quod esset &infinitae, &inutilis operae. Satis est, pro suscepta re, si dixero breuiter de caeli solique ipsius Horto conuenientis indole; quod erit non expeditum: cum saepe contingat, vt idem solum quod floribus conueniens est, non aequum sit fructibus. Non enim, inquit Varro de re rust. lib. I. cap. 7. eadem omnia, in eodem agro, recte possunt: vtque alius est ad vitem appositus, alius ad frumentum, sic de caeteris, alius ad aliam rem. In Campania, caelum Falernum propitium est vino, Appulum frumento, oleae Venafranum. Nam vt docet Virgilius primo Georgicon. Continuo has leges, aeternaque foedera certis Imposuit natura locis. Adeo nimirum parce liberalis est, vt nunquam late patere sinat idem beneficium. Hic segetes, illic veniunt felicius vuae, Arborei foetus alibi, atque iniussa virescunt Gramina. Vbi Poeta concessas dotes singularibus solis persequitur pluribus, quam regionum partitionem Pindarus in Pythiis longe antea; Columella vero libro tertio de re rustica aliquanto post meminit, vbi habet Mysiam, Libyamque abundare frumentis, Tmolon, &Corycion florere croco, Iudaeam &Arabiam pretiosis odoribus illustrem haberi. Nam vt declaratum a Plinio libro 18. in omni culturae parte valet oraculum illud, quid quaeque regio patiatur. Quapropter non potest satis dici, quantum referat, qua caeli positione constituatur Hortus.