# Hortorum libri IV 148

René Rapin, Hortorum libri IV, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/148

CAPVT IV. Eam, quae nunc est in vsu apud nos, Hortorum formam, esse omnium perfectissimam asciscat, pro captu vnius cuiusque, sumptibus infinitis, quasi velit ornamentorum luxu & opulentia, fortunatae telluris ipsius prouocare benignitatem. Cum voluptatis gratiâ, multo magis quam vtilitatis comparetur Hortus, ea Horti forma censeri debet omnium optima, quae maxime composita sit, ad eam amoenitatem quae ruri percipitur; quam video quatuor quasi elementis contineri vniuersam, floribus, nemore, aquis, pomario. Ex quarum partium iustissima temperatione liquet Horti formam effici omnium absolutissimam. Per quid autem potissimum veniat gratia ei partium compositioni, aut quid super ea re imputandum rationi, non disputabo nimis subtiliter & desidiose: sentiunt satis, qui afficiuntur voluptate ruris, quanta decentia sit temperationis istius; licet non ita perspicuum sit, quid praecise gratiae per se conferant partes singulae, vnde existat illa species admirabilis, quae rapit oculos, & occupat admirationem per singularem eam partium aptarum inter se conuenientiam. Quae partitio, in Hortensis rei distributione vniuersa, suis omnibus sic est absoluta numeris, vt non modo melior fuerit nunquam, sed ne vel in posterum perfectior vlla excogitari possit. Nam sic per eam temperata sunt omnia varietate & elegantia: sic picti florum colores, densae opacitates nemorum, fontium riuorumque liquidae perennitates, amoenissimique ordines arborum pomiferarum inter se mire consentiunt ad decentiam: vt nihil fingi queat, quod ad curiosam ruris amoenitatem magis appositum esse videatur. Neque tamen contigit proptereà, quod video deploratum à Plinio, in proemio libri & IV.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
