Latin
CAPVT IV
René Rapin, Hortorum libri IV 149
Unproofread scanNot analysed yet
in re rustica, vitam desiisse, vbi viuere coepit voluptas: quasi rus emendate cultum non ferat elegantiam lautiorem. Verum tametsi discrepent nostri mores, ab illo Vulteio Mena, quem laudat Horatius ad Maecenatem, qui de sua re vnice sollicitus. laἐστὶ κτ Aruum, caelumque Sabinum Non cessat laudare, &amore senescit habendi. Quique factus, pro se, suisque rationibus, ex nitido &eleganti, sordide rusticus, Sulcos &vineta crepat mera. Tamen per industriam cultorum perfectum est, vt in Hortorum forma, quae viget id temporis apud nos voluptas ipsa seruiat vtilitati; &si conferre volumus nostra cum antiquis, non solum Hortorum elegantia, sed etiam fructuum vbertate, &copia videbimur longe superiores. Nam peruenimus ad cum sapientiae gradum tantopere laudatum à Poëta, quo villarum nitorem, cum vtilitate coniunximus, Sic ille videlicet ad Numonium Vallam epistolarum libro primo. Vos sapere, &solos aio bene viuere, quorum Conspicitur nitidis fundata pecunia villis. Vnde plena lenociniorum videri coepit ars illa, quae voluptatem fructuosam afferat. Sic ex ea commoditate aetas nostra, notitiam disciplinae Hortensis.