Latin
CAPVT
René Rapin, Hortorum libri IV 151
Unproofread scanNot analysed yet
Illi, vt erant diuites &pecuniosi, nullis parcebant sumptibus, pro constituendis Hortis. De floribus exquisitissimis, tulipis praesertim, laboratum est primo: tum quaesiti longe, ductique fontes impensis omnibus, ficti, simulatique amnes latissimi de canalibus domesticis. Quid plura? Inducendarum Hortis aquarum mirae libidines consecutae: tantam licentiam dabat luxus. Deinde deducta res ad fructus procurandos: insitionibus eruditis arborum partus insolentes, maturitates, grauiditatesque pomorum per disciplinam &artem repertae. Quibus, pro conciliando colore, Solis de muro reflexi ascitus fauor: externae arbores magna pecuniae vi traductae, pro nouis ramorum societatibus, per insitionem excogitandis: postremo constitutus ordo confusioni, quae prius erat: cui accesserunt puluillorum exquisitae descriptiones, textusque areolarum mirifici: vnde designationes, compositionesque Hortorum extiterunt hae, quas videmus iam emendatiores simulacris omnibus: sed opum dissipatione propemodum incredibili: quo deinde luxu coepit infici ciuitas prope omnis. Vt autem fauebat caeli temperatio, neque, vt apparet, deerat soli be