# Hortorum libri IV 153

René Rapin, Hortorum libri IV, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/153

Nihil dico de parcitate fontium, quorum vnum statuit tantum, & alterum: nihil de arborum fructiferarum paucitate: vt patet ex ipsa descriptione Horti, septimo Odysseae. Οτγραι, καὶ ῥοιαὶ, καὶ μηλίαι ἀγλάοκαρποι, Συκαί τε γλυκεραὶ, καὶ ἔλαιαι τηλεθόσσαι. Pyri, Pumicae mali, & pomi nitidum fructum ferentes, & dulces ficus, & oliuae florentes. Nulla autem apparet puluillorum circumscriptio, nulla decentia, positi sine arte flores, nullus ordo, confusa omnia: quibus nihil prope addit de suo, ipse Eustathius, magnus alioquin in caeteris Homeri amplificator. Ex quo perspicuum est, quam rudis erat in eo Graecia, quae tamen magistra fuit olim elegantiarum caeterarum. Nihil dicam de Hesiodo, qui in eo in quo versabatur argumento, de terrae cultu, ne verbum quidem fecit vnum, de ea ruris elegantia, quam quaerimus. Cumque profiteatur id vnum propemodum, vt bene moratae grauitatis quandam quasi disciplinam tradat: nullam cultionis nostrae similitudinem, nullam morum, nullam temporum nostrorum in ea parte concinnitatem expressit. Extant in postremis Graeciae temporibus apud Heliodorum, qui de Theagenis & Charicleae; Achillem Tatium, qui de Clitophontis & Leucippae: & Eustathium, qui de Ismenes & Ismeniae scripserunt amoribus, descriptiones Hortorum, vbi nulla apparet nota varietatis & decentiae illius, qua se commendauit aetas nostra, in vniuersae disciplinae Hortensis amplitudine. Non maior Hortorum fuit elegantia apud Romanos, quorum vita, vt habuit plus seueritatis, & disciplinae, quam Graecorum: ita serior longe fuit apud eos Hortorum cultus: qui, vt declarat Plinius, ei primum terrae cultioni vacare coeperunt, quam vitae necessitas postulabat.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
