Latin
CAPVT VI
René Rapin, Hortorum libri IV 154
Unproofread scanNot analysed yet
Et vt omittam dicere de primis Regum &Consulum temporibus, quibus, vt monet Plinius libro 19. ager, pauperis Hortus dicebatur, cuius cultus pertinebat ad curam matrisfamilias, quae postulabatur negligentiae, vbi Hortus esset indiligens: quis Catonem ferendum putet, qui caules &brassicas praedicabat, pro delitijs Hortorum sui temporis? Adeo videlicet sine nitore &cultu, Romae per id tempus, res erat Hortensis. Neque existimandum est, Republica opulentiori, qualis fuit post excisam Carthaginem, nitoris accessionem factam huic cultioni, vt intelligi potest ex scriptoribus emendatioris saeculi. Nam Tibullus in describendis ad Cynthiam ruris delitijs, vix recedit ab agricultura duriori, summamque oblectationis illius, quae ruri percipitur, statuit in pomis &vitibus conserendis. Ita ille elegia prima libri primi. Ipse seram teneras maturo tempore vites Rusticus, &facili grandia poma manu. Mox redit ad boues &arationem, vnde vix emergit, tam in eo durus, quam nitidus &elegans in caeteris. Extant apud Virgilium, scriptorem, vt nemo negat, politissimum, Hortorum descriptiones multae.