Latin
CAPVT VI
René Rapin, Hortorum libri IV 162
Unproofread scanNot analysed yet
Quam insaniam putabat non tolerabilem, ciuitate licet iam corrupta, moribusque deprauatis, Philosophus Romanus epistola prima libri 13. in describenda villa Scipionis Africani: cuius adoratis manibus, ad aram quae viri sepulchrum putabatur, laudat domum frugalissimi Imperatoris, quam comparat cum magnificentia libertinorum sui temporis. Sic ille grauis, vt semper contra luxum, &vehemens. Quantum, inquit, statuarum, quantum columnarum nihil sustinentium: sed in ornamentum positarum impensae causa. Eo delitiarum peruenimus, vt nisi gemmas calcare nolimus: quae, vt est magnus declamator, persequitur pluribus. Sed quod reprehendebat in aliis, ipse sibi non dubitabat indulgere scitae vir notaeque cupiditatis: quamtumuis supercilium tollat interdum contra luxum. Nam Hortos habuit eos in Nomentano, qui superarent pulchritudinem caeterorum &Principis inuidiam prouocarent. Sunt enim qui persuadere velint Senecam, propter villae, Hortorumque magnificentiam, proscriptum à Nerone: de quo satis diserte Tacitus libro Annalium decimo quarto, in hanc sententiam. Nero ad deteriores inclinabat. Hi varijs criminationibus Senecam adoriuntur, tanquam ingentes, &supra modum euectas opes adhuc augeret: Hortorum quoque amoenitate, &villarum magnificentia: quasi principem supergrederetur. Non faciam ipse verba bene multa, vt tantam immodestiam excusem rei capitalis: is ipse causam suam agat: sic ille eodem in loco apud Caesarem. Vna, inquit, occurrit defensio, quod muneribus tuis obniti non debui: sed vterque mensuram impleuimus, &tu quantum princeps amico tribuere poßit, &ego quantum amicus à principe accipere: caetera inuidiam augent: quae quidem, vt omnia mortalia, infra tuam magnitudinem iacent, mihi incumbunt.