# Hortorum libri IV 162

René Rapin, Hortorum libri IV, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/162

Quam insaniam putabat non tolerabilem, ciuitate licet iam corrupta, moribusque deprauatis, Philosophus Romanus epistola prima libri 13. in describenda villa Scipionis Africani: cuius adoratis manibus, ad aram quae viri sepulchrum putabatur, laudat domum frugalissimi Imperatoris, quam comparat cum magnificentia libertinorum sui temporis. Sic ille grauis, vt semper contra luxum, & vehemens. Quantum, inquit, statuarum, quantum columnarum nihil sustinentium: sed in ornamentum positarum impensae causa. Eo delitiarum peruenimus, vt nisi gemmas calcare nolimus: quae, vt est magnus declamator, persequitur pluribus. Sed quod reprehendebat in aliis, ipse sibi non dubitabat indulgere scitae vir notaeque cupiditatis: quamtumuis supercilium tollat interdum contra luxum. Nam Hortos habuit eos in Nomentano, qui superarent pulchritudinem caeterorum & Principis inuidiam prouocarent. Sunt enim qui persuadere velint Senecam, propter villae, Hortorumque magnificentiam, proscriptum à Nerone: de quo satis diserte Tacitus libro Annalium decimo quarto, in hanc sententiam. Nero ad deteriores inclinabat. Hi varijs criminationibus Senecam adoriuntur, tanquam ingentes, & supra modum euectas opes adhuc augeret: Hortorum quoque amoenitate, & villarum magnificentia: quasi principem supergrederetur. Non faciam ipse verba bene multa, vt tantam immodestiam excusem rei capitalis: is ipse causam suam agat: sic ille eodem in loco apud Caesarem. Vna, inquit, occurrit defensio, quod muneribus tuis obniti non debui: sed vterque mensuram impleuimus, & tu quantum princeps amico tribuere poßit, & ego quantum amicus à principe accipere: caetera inuidiam augent: quae quidem, vt omnia mortalia, infra tuam magnitudinem iacent, mihi incumbunt.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
