# Hortorum libri IV 163

René Rapin, Hortorum libri IV, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/163

Sed opes meas tube in tuam fortunam recipi: hoc quoque in tuam gloriam cedet, eos ad summa vexisse, qui & modica tolerarent. Honesta speciosaque oratio, & à Principe in speciem satis bene accepta. Quae à me habes, inquit, Horti & villae, casibus obnoxia sunt; & licet multa videantur, plerique haud quaquam artibus tuis pares plura tenuerunt. Pudet referre libertinos, qui ditiores spectantur. Vnde etiam rubori mihi est, quod praecipuus charitate nondum omnes fortuna antecellis. His adiecit complexum & oscula; natura, & consuetudine exercitus velare odium fallacibus blanditijs. Ex quo apparet per accusationem eam nihil factum contumeliae dignitati Hortorum: quorum cultus & magnificentia semper innocens est in viro primariae inter optimates dignitatis, & apud Principem gratioso; qui postea criminum aliorum suspicione laborauit. Eum enim fati sui duritas persequebatur: quod ad rem nostram nihil pertinet. Sermo multus esse posset de immoderata cupiditate caeterorum, qui quaerebant celebritatem nominis, per sumptus tam immanes, pro molitione Hortorum.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
