# Hortorum libri IV 165

René Rapin, Hortorum libri IV, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/165

apud nos, per aetates deinde consequentes, apparet signum: adeo disciplinae illius vniuersae videntur fuisse negligentes: de qua, vt iusta fiat aestimatio rei totius, breuiter iam, sed accurate, constituendum, quid praeceptionis in se recipere possit: vt naturae & arti, quibus duobus constat omnis agricultura Hortensis, suae partes ex aequo imponantur. Non mihi magnopere laborandum puto de praeceptionibus hic fastidiose congerendis, verbosaque propositi argumenti commendatione: in tanta prae sertim multitudine scriptorum, per quos, partim patrio, partim peregrino sermone disputata est haec materia: vt omittam veteres prope infinitos. Res enim nulla est, de qua, non modo nostra, sed etiam omni aetate superiori, tam abundanter & copiose scriptum sit. Non possum tamen quin breuiter admoneam, quae debeant in vniuersum obseruari à cultoribus, pro Horto diligenter & accurate praeparando. Prima prudentiae pars est, loci ipsius, in quo constituendus Hortus, aestimare naturam, quod imprimis praecipit Plinius libro 17. Historiae naturalis, ca

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
