# Hortorum libri IV 166

René Rapin, Hortorum libri IV, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/166

CAPVT IX. De natura conditione, pro constitu tione Horti. pite secundo, ad soli naturam, loci ingenium, & cali cuiusque mores, dirigendam solertiam. Quod in omni agricultura caput est praecipuum. In natura enim, quemadmodum monet Plinius, colendi maxima portio est: quod explicat pluribus in prooemio libri 14. vnde, meo quidem iudicio, parum audiendus Scrofa apud Varronem, qui terrae caelique vitium, domini scientia, & sumptu emendari posse vult capite quarto libri primi de re rustica: vel benignam in partem accipiendus. Nam si natura non conspiret: quid ab arte, vel diligentia separari queat? Sunt tamen qui moliuntur id, vt naturam sua arte & industria superent: sed quam difficulter & operose interdum, & vt plurimum, quam parum feliciter, ipsi viderint. Quatuor video desiderari à Palladio, libro primo de re rustica, capite secundo, quibus bene colendi agri summa ratio contineatur, aerem, terram, aquam, & industriam: quod de natura & arte debet intelligi. De quibus exponam breuiter quid statui debeat, vt certum esse possit, quid vtrique parti, quid altervtri imputandum sit: dicam primo de natura, quo nomine perspicuum est, siderum, ventorumque primum, tum soli ipsius rationem contineri vniuersam. De sideribus ac ventis, quibus naturae prima praecipuaque pars constat, nihil habeo praecise, quod commendem. Tenendum illud quod pertinet ad omnem agricultionem: imperandum terrae; sed caelo, quod est supra deliberationes nostras, obsequendum. Quamquam suspicatur Tullius secundo de legibus, terrae cultum segniorem fore, si ad eam tuendam, ferroque subiiciendam, aliquid superstitionis acceßerit. Quod superstitionibus implicatae mentes, ariolationibus misere obnoxiae sint: per quas suus industriae locus vix relinquitur. Id autem cautum fuerat longe prius à sapiente, his verbis: Qui obseruat ventum, non seminat; & qui considerat nubes, numquam metet.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
