# Hortorum libri IV 167

René Rapin, Hortorum libri IV, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/167

Quod tamen non sic est accipiendum, vt caeli ventorumque ratio nulla prorsus haberi debeat: in quibus vim agriculturae propemodum praecipuam positam puto. Sed eam opinor esse loci huius sententiam: qui de ventis & nubibus, quibus nihil est magis incertum, certus esse voluerit, laboraueritque nimis anxie, vt securitatem obtineat in ea parte, eum operam perditurum. Existimo tamen ventorum vim omnem, quam Plinius libro 18, capite 32. putat caelesti longe scrupulosiorem, plurimum loci habere debere in agricultura: neque idcirco prorsus negligendam: sed cultores de Plinij sententia serio admonendos, ex libro 1. capite 24. confitendum esse caelo maxime constare agriculturam, Virgilio iubente praedisci ventos, ante omnia, moresque siderum. In quorum praesensione exploranda, exponendisque rerum futurarum significationibus, & caelo deprehendendo, non fuisset tam multus: si id ad terrae cultum nihil interesse putauisset. Nihil enim est, quod tam accurate prae cipiat libro primo Georgicon, vt ventorum aurarumque importunitati quam diligentissime caueatur. quod prius commendatum fuerat ab Arato.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
