# Hortorum libri IV 168

René Rapin, Hortorum libri IV, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/168

–ἐσκέψατ δʼ εἰς ἐνιαυτόν. Αστέρας, οἱκε μάλιστα τετυγμένα σημαίνοιεν Ανδρασιν ὥράων, δφρʼ ἔμπεδα πδύτα φύονται Agricolam in omnem annum contemplari debere stellas, & quarum quaeque tempestatum hominibus nunciae sint, vt omnis cultura rite procedat. Quasi nihil debeat succedere, si pars ea negligatur. Idem visum Columellae in praefatione librorum de re rustica, caeli & anni praesentes mores intueri debere villicum. Nam vt monet Theophrastus ὅλως ἡ τοῦ ἔτοις κατάστασις. εκαίρων γὰρ ὑδάτων, καὶ εὐδιῶν, καὶ χαμώνων γινομένων, ἅποντα εφορα, καὶ πολύκαρπα, libro 8. cap. 8. Vt autem authore Plinio, libri 19. prooemio, non minus conferunt rura deprehendendo caelo, quam sideralis scientia agro colendo: diligens & accuratus sit, in patrio more retinendo, pro consulenda tempestatum opportunitate: vsui & experientiae, quae constitit, ex longa obseruatione apud exercitatos agricolas, plurimum tribuat, vt tempora de caelo seruet: non id tamen, vt fit per simplices & imbecillos, qui vanis obseruationibus dediti, implicatique religionibus, omnia faciunt aniliter & superstitiose. Anni quatuor partes praecipuas, rationemque ventorum omnem, & singulas quasque tempestatum affectiones notet, & perdiscat: non ignoret Lunam, Solisque conuersiones brumali solstitialique reuocatione distinctas cognoscat, quibus, quoad poterit, culturae suae rationem nem accommodet: miser erit, & animi semper pendebit, si laboret de caeteris. Quamquam non desint, teste Plinio, qui caelum terrae parere cogant, vt quae in siccis serantur, orientem, ac septemtriones spectent; quae in humidis, meridiem.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
