# Hortorum libri IV 17-2

René Rapin, Hortorum libri IV, PRIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/17-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/17-2

Et iusta campo immissum memor occule terra.
Paeonis at silua, per se, sublimis ab alta,
Florem pandit ouans, saturo perfusa rubore:
At non ille tamen, non est rubor ille pudoris,
Crimen habet, tetro quod flos declarat odore.
Felix nympha, deum si non habuisset amantem.
Nam cum, Cyrnaeo quondam sub litore, regi
Paeonis Alcinoo candentes pasceret agnos:
Cauit mortales virgo superosque cauere
Non potuit, factus caelesti crimine flos est.
Et tu rumpis humum, & multo te flore profundis,
Qui riguas inter, crescis conuoluule, valles,
Dulce rudimentum meditantis lilia quondam
Naturae, cum sese opera ad maiora parabat.
Mox quoque sponte sua cyani, & delphinia, totos
Incipient textu vario frondere per agros:
Et pictos blande emittens blattaria flores,
Nec non diuerso virosa aconita colore,
Foeniculumque, acinonque lupique volubile gramen
Qui varij formis, variique coloribus omnes,
Ostendent varium, per buxea texta, decorem.
His, & mille aliis sine nomine floribus Hortus
Diues erit, lateque suos iactabit odores.
Omnia tum caelo rident hilarata sereno:
Annus agit Zephyros, quos molli gramine tellus
Excipit, & cantu exultans philomela salutat,
Lasciuique greges persultant pabula laeta,
Laetifico mentes perculsi vere nouellas.
Non illo quisquam me tempore durus in vrbem
PAEONIA. CONVOLVVLVS. Est flos non dissimilis lilio, ac veluti natura ru dimentum lilia facere condiscentis. Plin. l. 21.
CYANVS. DELPHINIVM. BLATTARIA. Τῶν ανέμαν πιότατοs Anthol. 6. Οὐκ ἐθέλω κτ πτόλιν, ἀλλʼ ἱτʼ ἀρρύρης δαίνυσθαι. Nicaenetus Saiius apud Athen. l. 15. Antiquitas nil prius mirata est, quam Hesperidum, Semiramis, & Alcinoi hortos. Plin.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
