# Hortorum libri IV 170

René Rapin, Hortorum libri IV, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/170

Vnde Plinius libro 17. postulat eos dementiae manifestae, qui terram terra emendari posse putant: quod in angusto, tenuique fundo tolerabile videretur, in quo cultoris diligentia vincere poterit terrae infelicitatem: quamquam proditum à Plinio, in agro Syracusano cultorem aduenam, elapidato agro perdidisse fruges luto. Adeo verum est, interesse plurimum, vt terra indolis suae simplicitati relinquatur, cuius beneficio vtendum: licet si segnis tardaque sit, cultu adiuuari possit; reprimi vero, si plus iusto fertilis: quod pertinet ad alteram partem, quae artis est & industrię. De terrae colore non putat laborandum Palladius libro primo de re rustica: quod, inquit, bonitatis autor sit valde incertus. Quamuis de Berytij sententia, terra nigricans sit omnium laudatissima: ἀρίστη γῆ, ἡ μελάγγεως, ὑπρεπαινουμένη παρὰ πασι: cui libro secundo γεωπον κε assentiuntur Anatolius & Diophanes. Sed seminum differentiae, fundus, quoad fieri potest, est accommodandus. Hunc autem in terrarum delectu statuit ordinem Palladius libro primo. Eligendus pinguis ac resolutus ager, qui minimum laborem poscit, & fructum maximum reddit.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
