# Hortorum libri IV 172

René Rapin, Hortorum libri IV, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/172

Mea autem sic est opinio: vbi caeli salubritatem, vbertatemque soli nactus eris, quae duo requirit in primis Cato, de situ plano, vel pendenti, de terrarum aequo vel iniquo tractu, non magnopere laborandum: eam vero villae, Hortorumve positionem omnium esse laudatissimam, quae vberiori fundo, caeloque salubriori, camporum prospectum adiungat patentiorem, quod ruri super omnia commendatur, vt innuit Horatius. Laudaturque domus, longos quae prospicit agros. Negat autem Fundanius apud Varronem, Hortum à domo remoueri debere: quod terram, propter aedificia, putet esse longe fructuosiorem. Cum autem temporum nostrorum disciplina traduxerit omnem ruris cultum, ad simplicem munditiam & amoenitatem: optimum erit, quemadmodum praecipit Plinius, libro 18. capite 5. pro parando fundo, aliena insania frui: sed ita tamen, vt villae tutela non sit oneri: qualem describit Martialis libro sexto ad Castricum. Et casa iugeribus non onerosa suis. Ipsa vero Horti descriptio accomodanda ad vniuscuiusque fortunam: in qua, sicut in caeteris, habenda ratio dignitatis primum, tum commoditatis. Cauendum itaque, ne loci conditionem superet fortunae magnificentia: nihil enim est magis odiosum, quam si modus in ea re non seruetur, praesertim per hoc tempus, quo iudiciorum contra publicanos constitutorum seueritate luxus emendari coepit. Nam ad erubescenda veniebamus, nisi per legum prouidentiam cautum esset. Aedificium inquit Palladius libro 1. pro agri merito, oportet institui: quod plerumque immodice sumptum difficilius est sustinere, quam condere. Hortorum ergo laxitas respondeat fortunae, cuius modus omnis ab vsu communi ciuitatis petendus erit.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
