Latin
CAPVT IX
René Rapin, Hortorum libri IV 173
Unproofread scanNot analysed yet
Vt vero nihil videtur tam populare, quam si sumptuosi Horti populo pateat liber aditus: quemadmodum nuper vidimus Gastonem Aurelium Regis patruum, per Hortum suum in aedibus Lucemburgicis, apud omnes ordines factum gratiosiorem: non alienum videbitur à dignitate patriciorum, si sumptibus his quaerere velint opinionem liberalitatis &magnificentiae: modo nihil odiosum sit in eorum fortuna, quae nisi libera sit à suspicione criminis, populo &multitudini mouebit inuidiam &indignationem. Qui vero studiosi sunt otij, rerumque tranquillarum: Hortos habeant eos, qui coli possint multo magis assiduitate &diligentia, quam pompa atque luxu. Nam vt habet Palladius libro primo, foecundior est culta exiguitas, quam magnitudo neglecta. Vt enim tempora in ciuitate sunt maledicentissima, non ita facile est vitare sermones vulgi, &fabulam: quod honestissimo cuique per modestiam, parsimo