# Hortorum libri IV 174

René Rapin, Hortorum libri IV, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/174
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/174

CAPVT De artis industriae ra tione, pro iusta informatione hor ti, & de partibus artis De Plantatione. niamque, in ea parte sedulo vitari debet. Cum vero, quod est naturale, pro recta Horti constitutione prouisum erit: quantum pro rerum necessitate fieri poterit, quaerendum est artis & disciplinae subsidium, cuius beneficio natura vel adiuuari si per se bona sit, vel, si deterior, emendari queat. Quamquam sibi subuenire interdum ipsa per se natura solet, cuius insito vigori, nulla propemodum tarditas afferre potest fastidium. Sed identidem iuuari debet per cultoris artem & industriam: cuius partes praecipuae sunt, plantatio, cultura, insitio, putatio, & irrigatio: quae pertinent ad curam naui & diligentis villici. In iis autem quae spectant ad terrae cultum, Palladius libro primo desiderat officia iuuenum & imperia seniorum. Decernant hi, quos obseruationum diuturna series fecit in omni consideratione naturae peritiores, quatenus caelo ventisque credi oporteat, & quem in modum terra quaelibet debeat tractari: illorum vero partes erunt, eam afferre diligentiam, quae necessaria erit, vt rite seruentur ea, quae per senes mandabuntur. Pro florum, fruticum, arborumve plantatione, seruetur situs regionis: plantandi tempus, secundum caeli solique naturam notetur. Omnia quae seruntur, crescente Luna, diebusque tepidis serenda sunt. Nam quae cogit, densat, & includit frigus, educit tepor & euocat. Quo planta vero robustior est, eo scrobem, cum terrae committitur, requirit altiorem. Omnem caeli statum pati possunt malus & pyrus: sed tepidiore magis vtraque delectatur soloque pinguiore. Seminarium in solo mediocri impune potest institui, vt in terram meliorem sata minori negotio transferri possint: plantarum enim earum, quae transferuntur, poma sunt longe generosiora, laudatioraque.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
