Latin
CAPVT
René Rapin, Hortorum libri IV 175
Unproofread scanNot analysed yet
Licet autem peracerbi fructus omnes mitigentur cultu, numquam tamen plus verae &sincerae benignitatis accipiunt, quam si transferantur in terram mitiorem. Nam vt est iampridem obseruatum a Plinio libro 17. cap. 10. Arborum, vt hominum, natura, nouitatis &peregrinationis auida est, &ipse transitus mirum in modum fructus mitigat etiam siluestres: at conuenit nutricem indulgentiorem esse quam matrem. Quod praecipit Columella libro tertio capite 8. Prudentis, inquit, coloni est, ex deteriore terra potius in meliorem, quam ex meliore in deteriorem transferre. Video autem Virgilium de situ plantae ipsius, cum transfertur, laborari velle, libro secundo Georgicon. Vt quo quaeque modo steterit, qua parte calores Austrinos tulerit, qua terga obuerterit axi, Restituant. Idem obseruari vult Theophrastus lib. 2. historiae