# Hortorum libri IV 175-2

René Rapin, Hortorum libri IV, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/175-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/175-2

cap. 7. τῶν θέσιν αὐτῆς εἴχεν ἔνια τὴν δένδρων, τὰ πρὸς βοῤῥὲν, καὶ τὰ πρὸς ἔω, καὶ τὰ πρὸς μεσημβρινὰ. Obseruandum situm quem arbores habebant, aut ad aquilonem, aut ad orientem, aut ad meridiem. Quam doctrinam non censet Plinius libro 17. capite 11. admodum necessariam. Non enim existimat fieri posse, vt id esset omissum à Catone, si ad rem attinere putauisset: fatetur tamen, cauere demum id plerosque, vt plaga deputati cacuminis meridiem spectet, quod pertinere videtur ad insitionem.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
