# Hortorum libri IV 177

René Rapin, Hortorum libri IV, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/177

Quaedam enim per se sunt insociabiles, gaudentque solitudine, vt Cupressus, Pinus, Larix, & complures aliae, quae diffisso sponte libro aut ligno duriore foedus recusant: repudiat quippe aduenam inhospitalis duritia, vt monet Plinius libro 17. Sed opinor nullas inseri melius, quam quae plus habent germanitatis inter se: quod naturale sit societatis vinculum, illudque omnium arctissimum, germanitas. Neque enim plantas omnes recte commisceri posse puto: contra quam placitum est Palladio, qui confundit species, vltra quam communis insitionis ratio recipiat: coniectura ductus, opinor magis quam vsu, & experientia. Cui tamen assentitur Plinius cum tantopere laudat Virgilium, quod insitam nuci arbutum, malo platanum, ceraso vlmum inseri posse existimarit. Non enim, vt obseruatum à Varrone, pyrum recipit quercus, nec ficus oleam, aut olea vitem. Sunt enim quaedam plantarum naturales inimicitiae atque simultates, quae reconciliari nunquam possunt. In omni vero insito de Palladij admonitione, semper surculi conuenientes arboris soliditati includendi sunt: per commissuras imprimendus surculus: truncus vero quo recipitur, bifurcus, trifurcusve interdum esse potest, quamquam caeduntur vt plurimum rami omnes, solo capite relicto.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
