Latin
CAPVT
René Rapin, Hortorum libri IV 179
Unproofread scanNot analysed yet
artis periclitationes, &rerum experimenta, eo progressa est aetas nostra: vt omnem in ea parte naturae vim &capacitatem assecuta sit. Nihil enim postremis temporibus, quibus celebrari coepit ars ista, praetermisit fructuum, pomorumque confundendorum insania, per varias insitionum species, quibus longinquitas temporum, experimentorumque diuersitas, attulit eam perfectionem, quae nunc est. Vnde satis dici non potest, qua commendatione digna sit haec disciplina, per quam didicimus prouocare naturam, efferatasque &agrestes plantas, per societatis beneficium, mitigare. Caeli autem solique conditiones variae, in periclitandis, experiundisque plantarum societatibus, foederibusque diuersis, admonere poterunt, quae cuique fundo insitionis species magis conueniens erit. Huic autem disciplinae plurimum attulit adiumenti palatio, quod est inuentum nostrae aetatis, de qua dicendum pluribus suo loco, cum de pomario praecipiendum erit. Nunc de putatione, in qua prae180 DE DISCIPLINA