Latin
VNIVERSA
René Rapin, Hortorum libri IV 181
Unproofread scanNot analysed yet
Existimat Leontinus fieri debere putationem, quam confundit cum arborum purgatione, μὲ τὴν καρπολογίαν, quod fuse docet γεωπονικταν libro decimo in quo paucos habet, opinor, sectatores. Breuiorine autem, an longiori modo ramus putari debeat, video controuersiam inter peritos. Certe nolim ipse caedi arborem flagellis oblongioribus, vnde plures emineant oculi, ne germinationis multitudini impar sit natura. Quapropter erit sapientis putatoris, aestimare vim rami cuiuslibet: nam fortiori plus muneris &materiae videtur imponendum quam debiliori. Modus vero putandi omnium rectissimus est, iuxta ipsam commissuram rami superioris, vnam vel duas gemmas relinquere. Admonet autem Leontinus, per putationem plantam informari debere, cum mollis est &tenera. χηκατίτεται δὲ φυτὸν, σφάπαλον ὅν. Quo tempore frequentari, fingique debet sarculo putatorio, vt formam accipiat eam, quae de cultoris arbitrio, pro conditione loci, imprimenda erit. Nam per putationem sic mos imponitur vegetationi, vt se fundat arbor ad sui cultoris arbitrium, partesque impositas imperatae fructuum vel grauiditatis, vel copiae per sese vltro suscipiat.