Latin
CAPVT XI
René Rapin, Hortorum libri IV 187
Unproofread scanNot analysed yet
Video apud eundem Tullium multis in locis syluarum amoenitatem, inter ornamenta ruris, super omnia commendari: &si Plinio fides habeatur, fiebant olim sumptus in ea re tam magni, vt pro vmbra inducenda Hortis, arbores bello, armisque quaesitas libro 12. capite secundo memoret. Syluarum solitudinem &amabilem secessum laudat imprimis Tacitus in Dialogo. Nemora vero inquit, &luci tantam mihi afferunt voluptatem, vt inter praecipuos carminum fructus numerem, quod nec in strepitu, nec inter sordes &lacrymas rerum componuntur, sed secedit animus loca pura atque innocentia, fruiturque sedibus sacris. Virgilius autem sic commendat syluas in Eclogis, vt eas vrbibus anteponendas putet. Pallas quas condidit arces ipsa colat, nobis placeant omnia syluae. Per antiquos autem Gallorum Sacerdotes, qui Druides appellabantur, lucos &syluas frequentari solitas, multoque in honore haberi memorant prisci rerum nostrarum scriptores. Cum vero vmbrosiores luci, quandam quasi maiestatem haberent acmodatam religioni, primis temporibus, vt testis est Plinius, lib. 12. cap. primo, arbores fuere numinum templa, priscoque ritu simplicia rura etiam nunc Deo praecellentem arborem dicant. Affirmatque, sua aetate non tam auro fulgentia, atque ebore simulacra, quam lucos, &in iis ipsa silentia adorari.