# Hortorum libri IV 188

René Rapin, Hortorum libri IV, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/188
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/188

Digna enim semper visa est cultu, haec vmbrarum horrens & aspectabilis species, cuius maiestate & silentio quidam quasi religionis sensus conciliatur. Quae causa est opinor, cur tanta vis sit opacitatis nemorum, vmbrosique ruris ad amoenitatem, sine qua languoris omnia plenissima videbuntur. Et quamuis fortasse caruerit antiquitas hac elegantia, vel certe minus artis in ea parte adhibuerit: video tamen fieri mentionem apud Tullium cuiusdam descriptionis fruticum & virgultorum, quae respondere videatur illi consertorum inter se nemorum perpetuitati, quae sic hodie laudatur apud nos. Ita ille bro 15. epistolarum ad Atticum: Tamen haec ῥωπογραφία ripulae videtur habitura celerem satietatem. Et Augusti temporibus tondendorum ad normam nemorum artem inuentam primum per Cneium Matium ex equestri ordine spectatae dignitatis virum, eumdemque Caesari familiarem & peramicum, meminit Plinius libro 12. capite secundo: cum antea arborum proceritate & opacitate syluarum, spatiorum ordinibus, discriminibusque perplexis, nemorum pulchritudo omnis contineri putaretur. Sed dici satis non potest, quanta cultus & artificij facta sit accessio huic Hortorum ornamento, postremis hisce temporibus, quibus omnia, quae pertinent ad eam partem, facta sunt longe elegantiora.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
