Latin
CAPVT XI
René Rapin, Hortorum libri IV 192
Unproofread scanNot analysed yet
vsus ipse communis satis per se declarat. Si non sit fontis copia, Martialis ad Caesarem Domitianum, libro nono Epigrammatum, ad antliae subsidium recurrendum monet. –De valle breui, quas det sitientibus Hortis, Curta laboratas antlia tollat aquas. Idcirco Diophanes bene fortunatum censet eum, qui nactus sit aquam de fonte proximo: alioquin colligendus imber. Ita ille secundo γεωπονικττες. εὐτυχὲς σφόδρα δʼ ἔχειν ἀπὸ πηγης ὕδωρ. εὶ δὲ μὴ τὰ ὄμβρια, συναγέσθω. Quod vtrumque si desit, nec longe perquisiti fontes adduci possint, Palladius vult puteos in solum imprimi: &nullus erit, qui putet Hortum tolerabilem sine fonte parari posse, nisi qui valde bene ineptus esse non recuset. De aquarum vero peruestigatione video nonnullos hac aetate qui venditant industriam suam locupletibus &pecuniosis; de caeteris non laborant. Ipsi viderint, quibus sumptus in ea parte faciendi erunt, ne per istos aquarios circulatores deludi se sinant, dum Hortorum suorum, prae quam res patitur, student elegantiae. Satis historiarum tulit aetas nostra, in ea materia.