# Hortorum libri IV 193

René Rapin, Hortorum libri IV, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/193

Vix enim dici potest quam multos viderimus, qui per socordem immodestiam, contra quam ferebant eorum facultates, pro deducendis aquis fundos suos exhauserint. Sed odiosa est oratio, expostulatio omnis. Ne perdant operam aquarum quaesitores accurati, Paxamum & Democritum consulant περὶ ὑδροφαντικης, καὶ ὑδρομαστευτίκης, libro secundo γεωπονικεν capite quarto & sequenti. In aquis quatuor sunt, quae requiri debere putem, copiam, salubritatem, perspicuitatem, & perennitatem: quae naturae dona sunt. Copiam, & perennitatem facit regionis felicitas; salubritatem, & perspicuitatem, soli ingenium. Copiosa censebitur, si ruris indigentiae sufficiat; perennis, si non intermittat cursum; salubris, si nullo sapore vel odore; perspicua, si nullo colore inficiatur. Caetera sunt artis: vt esse solent concursationes, confusionesque aquarum mutuae; riuis influentibus, effluentibusque additae de industria cunctationes, praecipitationesque; acti tortique in altum, variis figuris, fontium iactus; antra rorantia scatebris artificiosis, & salientibus; fracti per gradus latices, aquarum

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
