# Hortorum libri IV 194

René Rapin, Hortorum libri IV, CAPVT XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/194

Omnis autem aquarum disciplina, vt rem complectar paucis, totamque artem eam conferam in verba quam paucissima, posita est in reperiendo fonte primum, tum deducendo, quo vocet loci conditio, deinde digerendo in riuos, librandoque, quae fuse disputata sunt libro tertio Hortorum. Vltima pars est de Pomario, quod, vt amat applicari muris, amandari se sinit ad Horti partes remotiores, & priorem locum cedit partibus caeteris. Ita fit autem, vt amoenitati voluptatique priores partes dentur apud Hortos elegantiores, quam vtilitati. Verum quamuis ex tribus iam à me recensitis existat Horti dignitas & pulchritudo, tamen si quarta pars defuerit, quae est de fructiferis arboribus, Hortus erit valde imperfectus: quod summae caeterarum partium amoenitati, addat ista vbertatem fructuum, magnamque vitae commoditatem. Quidquid autem contendat Plinius, suis temporibus partem hanc vitae iam pridem peruenisse ad culmen, expertis cuncta hominibus, nec quidquam amplius excogitari posse: certe mihi non ita videtur. Venit enim in animum, etiam desiderari nescio quid, in iusto rectoque arborum cultu, momenti quidem non leuis.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
