Latin
CAPVT XV
René Rapin, Hortorum libri IV 198
Unproofread scanNot analysed yet
De qua potest dici illud Pindari, apud Plutarchum; ἀγρὸν φίγγος ὀπώρας. purum decus autumni: cum iam summa laus huius tempestatis per palationem ruri concilietur. Et meo quidem iudicio nihil est iam admirabilius in Hortorum ratione vniuersa, quam nouae illius artis singulare inuentum. Nondum enim venerat vnquam in animum maioribus nostris, Solis calorem sub disciplinam adduci posse, vt pro cultoris arbitrio, non modo amplificandae fructuum grauiditati, sed etiam maturitati vrgendae, accommodaretur; quod artis repertum non tam cultorum villicorumque solertia, quam optimatum studio &opera, hac aetate celebratum est. Non persequar oratione longiori commoditates omnes nouae illius artis, quae non modo ad Horti pulchritudinem &ornatum per se conferat plurimum, sed etiam ad questum &vtilitatem. Nam scite Varro, ea, inquit, quae faciunt cultura honestiorem agrum, plerumque non solum fructuosiorem eundem faciunt, vt cum in ordinem consita sunt arbusta, sed &vendibiliorem, &adiiciunt ad fundi pretium. Ita videlicet cum voluptate consentit vtilitas. Nam amoenissimi illi parietum vestitus, fructuum tanta varietate, tam picti colores, speciem faciunt interdum ad aspectum, tam admirabilem, vt saepè numero ornatus is iucundiore spectaculo sit, quam villae domusque plurimorum lautius sumptuosiusque aedificatae. Quod de Tremelij Scrosae viri perliberalis, &rerum istarum peritissimi, nobilibus Hortis profitetur Terentius Varro, libro primo de re rustica, capite secundo.