# Hortorum libri IV 20

René Rapin, Hortorum libri IV, PRIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/20

Miscebitque suos tum demum vtrique colores,
Flos Helenae illius, totum quae tanta per orbem,
Tam magno Europae, atque Asiae repetenda tumultu,
Tot coniuratis incendia mouerat armis.
Tum Germana sinu sese digitalis aperto
Ostendit campis, cui discolor aura refulget,
Et tu non vno insignis calamyntha decore,
Anthoraque, Aethiopisque, rubroque colore tryallis
Scillaque, diuersum triplici quae flore per annum
Lentisco similis, tria tempora monstrat arandi.
Floriferumque lytrum, tyrioque superbus in ostro.
Consolidae regalis honos, obscuraque in hortis
Cerinthe, vulgusque aliorum ignobile florum.
Vnde autem caelum insolitos aspirat odores?
Non fallor, Zephyri fauet aura, rosaria florent,
Purpuream iam dumus agit de germine glandem
Floris odoriferi: plebeij cedite flores:
Hortorum regina suos ostendit honores.
Prae qua puniceis ardens aurora quadrigis
Palleat, atque suos confundat Delia vultus.
Sed quae se hesterno nondum rosa credere Soli
Audebat, nexus omnes, atque omnia rumpit
Vincla, premi impatiens, & germine turget aperto.
Posses de forma reginam, deque pudore
Virgineo posses sentire, fuisse pudicam.
Nam pariter regina fuit, pariterque pudica;
Rumor Amazonia natam de gente ferebat,
Non verus. Nam Graeca fuit, bimarique Corintho
lura dabat, Graias vulgarat fama per vrbes,

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
