Latin
CAPVT XV
René Rapin, Hortorum libri IV 200
Unproofread scanNot analysed yet
Quod locum dedit, opinor, Democrito, cur neget fructus vsitatis inter populares nominibus appellari per eos qui georgica scribunt. τὰ γεωργικὰ γράψοντες, οὐ ταῖς βιθισμεναις ἡμιν προσηγορίαις ὀνομάζοισι τοὺ καρτούς. De curatione morborum, quibus arbores pomiferae sunt obnoxiae, non necesse est dicere me: quod nihil à villicis communibus iam ignoretur, quod eo pertineat. Caetera permittenda sunt eorum meditationi, qui partim pertaesi turbarum, partim etiam irati rebus, partim denique ruris otio &solitudine delectati, commentandi gratia secedunt rus: de quorum sententia cultus ille arborum fructiferarum ita demum factus disciplinabilis, vt in educandis fructibus, iam nulla naturae pars sit, quam non assecutus videatur.