# Hortorum libri IV 200

René Rapin, Hortorum libri IV, CAPVT XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/200

Quod locum dedit, opinor, Democrito, cur neget fructus vsitatis inter populares nominibus appellari per eos qui georgica scribunt. τὰ γεωργικὰ γράψοντες, οὐ ταῖς βιθισμεναις ἡμιν προσηγορίαις ὀνομάζοισι τοὺ καρτούς. De curatione morborum, quibus arbores pomiferae sunt obnoxiae, non necesse est dicere me: quod nihil à villicis communibus iam ignoretur, quod eo pertineat. Caetera permittenda sunt eorum meditationi, qui partim pertaesi turbarum, partim etiam irati rebus, partim denique ruris otio & solitudine delectati, commentandi gratia secedunt rus: de quorum sententia cultus ille arborum fructiferarum ita demum factus disciplinabilis, vt in educandis fructibus, iam nulla naturae pars sit, quam non assecutus videatur.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
