# Hortorum libri IV 201

René Rapin, Hortorum libri IV, CAPVT XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/201

Artem porro illam applicandarum ad parietem arborum, pro colore fructibus conciliando nostra aetate repertam, planius est meo quidem iudicio, quam vt de eo possit ambigi: quamquam video nonnullos, qui reuocent inuentum illud ad aetatem superiorem, vsi authoritate Bellonij, qui facit mentionem cultionis istius, quod in praesentia non disputo. Satis est quod ea pars culturae Hortensis, per viros liberales & ingenuos, nostra aetate, perducta sit ad eam perfectionem, quae pro tempore nihil vltra desideret. Certe posteriora omnia, recentioraque, in iis quae pertinent ad disciplinas & artes, semper esse solent perfectiora. Constituta suis partibus Hortensi disciplina, nihil prius quaerendum, quam cuius fidei & diligentiae committas Horti curam omnem. Non enim satis dici potest, quantum intersit, cuius industria mandentur partes illae. Quamuis autem primum munus boni agricolae sit, vt se bene nauum & diligentem praestet: id tamen minime deduci velim, vsque ad improbi laboris duritiem, corporisque defatigationem importunam: ne villicus, quem informare volo, illi misero aratori similis fiat, sordide se maceranti pro nato, de quo Chremes, vir non inhumanus apud Terentium. Numquam tam mane egredior, neque tam vespere Domum reuertor, quin te in fundo conspicer Fodere, aut arare, aut aliquid ferre denique: Nullum remittis tempus, neque te respicis. Nam nihil tam alienum à vita liberali & honesta, quam tanta duritate laboris conficere se: quod vel amentis est, vel desperati. Vitam non proscribimus, qui quaerimus amoenitatem. Neque placet Chalinus is apud Plautum in Casina, qui per praefecturam rusticae rei, velit prorsus abstineri a rebus vrbanis: sic ille ad Olympionem. Quin ruri es, in praefectura tua? Quin potius, quod legatum est tibi negotium Id curas? atque rebus vrbanis te abstines? Non requiro tantam seueritatem: immo velim, vt

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
