Latin
PRIMVS
René Rapin, Hortorum libri IV 21-2
Unproofread scanNot analysed yet
Turba omnis sequitur gradientem; venit ad aram
Virgo deam implorans, pro virginitate tuenda.
Ecce autem incensus furijs &Halesus, &Arcas,
Isiadesque Brias, cum magna parte suorum,
Accurrunt, rumpuntque fores: fit pugna, resistit
Omni cum populo, medijsque in millibus ardet
Exultans armis regina, procosque repellit.
At ceu maiores audacia mixta pudori
Addiderit flammas oculis, seu forma sub armis
Creuerit, omnis erat quae circumfusa Rhodanthen,
Plebs ardentem oculis, &mira luce coruscam
Obstupuit, magnoque simul clamore: Rhodanthe
Sit dea, tollantur magnae simulachra Dianae:
Reginam imponunt aris, tolluntque Dianam.
Fraternos animos iniuria facta sorori
Γόδον καλίν σει. καὶ ὁ χρόνος αὐ τὸ μὲραίνει. Theoc. Flores in die gignit natura, magna vt palam est admonitione hominum, quae spectatissime florent, celerrime marcessere. Plin cap. 10. lib.
Permouit, laesoque furens pro numine Phoebus
Vitores radios obliquo lumine torsit:
Lumine quo, coepit primum taedere Rhodanthen
Esse deam. Nam pes per se se altaribus ipsis
Figitur, &ductis saxo radicibus haeret.
Iam virides tollit ramos, dum brachia tendit.
Languet egens animi, sed adhuc regina, suamque
Dum mutat formam, vel sic mutasse decebat,
Nam pulcher flos est, fuerat quae pulchra Rhodanthe,