# Hortorum libri IV 24-2

René Rapin, Hortorum libri IV, SVS TVBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/24-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/24-2

Et quamuis virides male pingat amaracus Hortos,
Ne tamen illius curam aspernere: benigni
Nam si praedulcem vim naribus afflet odoris,
Fors erit, vt studeas etiam componere testis
Emeritum, blandae noris cum praemia plantae:
Quam Venus ipsa sibi eximiam, Simoente sub alto,
Plantauit, plantamque suo donauit odore.
Mox & Achillaeam foliis se mille ferentem,
Et varias toto miraberis Irides Horto:
Et linum, & maluas, & semper flore decoram
Luteolo melilotum, & quae radice tenaci
Luctantes plaustro tauros cunctatur ononis,
Molle rubens, rudibus sed detestata bubulcis.
Si se tum virides nympharum turba per Hortos
Effundat, manibus flores decerpere plenis
Ne dubitet, textisque imponere serta quasillis,
Vnde sibi plexam componat quaeque coronam,
Et caput, atque sinus lectis de floribus ornet.
At triste exemplum paueant, fugiantque puellae,
Regina immeritos quo quondam Aegyptia flores,
Funeris horrendi tristes temerauit in vsus.
Actiaco postquam sub litore fusus, & amens
Foede terga dabat positis Antonius armis.
Illa autem ne se victori forte superbo
Traderet, aut matres spectaret serua Latinas,
Praemissos furto, mediis in floribus, angues
Admouit lateri nudo, floresque sub ipsos,
Rapto expirauit mulier furiosa marito.
Sunt alij florum, atque alij, quos exequar vsus,

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
