# Hortorum libri IV 25

René Rapin, Hortorum libri IV, SVS TVBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/25

Floribus vt varijs, magnum cratera coronant,
Ingentique abaco super, atque tapetibus altis
Sublimem imponunt, aut inter splendida magnae
Ornamenta aulae, qui late spargat odorem.
Festa suis alij templorum altaria sertis
Intendunt textu vario, perque omnia fundunt;
Aut inter coenas procerum, accubitusque superbos:
Nec non & vulgus famulantum, & turba ministra,
Floribus ex horto lectis, & suauibus herbis
Exornat lances, quas mensae imponit herili.
Sunt & qui flores, prunarum ardente fauilla,
Incoquere, & lentos soleant torrere per ignes,
Vas intra oblongum, vel clausi concaua vitri:
Fumidus it sursum vapor, & frigentis aheni
Haesit vbi lateri incluso, algoremque recepit,
Paulatim rorem fluidus densatur in vdum,
Excurritque vagis patefacta per ora fluentis:
Stillantemque in aquam florum se spiritus omnis
Exprimit, atque nouas recipit de funere vires.
Floribus ipsa etiam è tritis ars ducit odores,
Nec non vibrandis per luxum vnguenta capillis,
Quasque Tarentino quondam Seplasia merces
Fecit auara foro, cuius de puluere fractus
Annibal, exitium quando infelicis Elisae
Viturus bello, Romae suprema parabat.
Quid memorem, vt florum exemplo, atque coloribus ipsis, Incepit pictura suos miscere colores. Sic quondam factus Glycerae de munere pictor

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
