# Hortorum libri IV 27

René Rapin, Hortorum libri IV, EX PRESSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/27

Et quibus illuuies membris immunda fluebat:
Ibant ipsi etiam, quibus acer anhelitus artus
Quassabat, diros agitans sub corde tremores:
Et quos nullae artes poterant sanare medentum,
Floribus ille suis morbos tollebat, & herbis.
Omnes namque domum laeti, vegetique redibant;
Vatibus ipse alijs quae commemoranda relinquo.
Mensibus his nostros etiam granadilla per hortos
Floret, Amazonij quam litore fluminis ortam
Ad nos extremo Peruuia misit ab orbe.
Flos alte incisas crispato margine frondes,
Caule in sublimi, vallo praetendit acuto,
Spinarum in morem: patiens ô Christe, tuorum
Inscriptus folijs summa instrumenta dolorum.
Nam surgens flore e medio capita alta tricuspis
Sursum attollit apex, clauos imitatus aduncos.
Sed iam flore sinus maleagris picta comantes,
Atque echium, atque larix, atque hesperis, atque adiantum,

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
