Latin
OCILLVS
René Rapin, Hortorum libri IV 29
Unproofread scanNot analysed yet
Appulit his primum terris, sedesque locauit:
νεται ανίκα
Siue, quod antiquos perhibent memorare parentes,
πίπτη Theoc.
Lilia, summo olim ceu lapsa ancilia caelo,
Primus qui Franca Christum de gente professus,
Accepit manibus puris Clodouaeus, &ipsos
Mandauit donum hoc diuûm seruare nepotes,
Pro gentis scuto insigni: &fatalibus armis.
Quae magni fatis Lodoici, pace sub alta,
Iam florent: totum postquam terroribus orbem
Impleuit, bellique omnem armorumque tumultum,
Atque injustitiam, &fraudes, &saeua duella
Componens, cunctis indixit foedera terris.