Latin · Dactylic hexameter
FLORES
René Rapin, Hortorum libri IV 32-2
Unproofread scanNot analysed yet
Mense sub Octobri, bulbos tellure refossa
Longa super tabulata, sereni ad luminis auras,
Ordine proponunt longo, dum protinus omnem
Collectum aestate humorem, tellure sub ipsa,
Ad solem exuerint: purgatos tempore certo,
Committuntque solo rursum, scrobibusque sub altis
Infodiunt, rigidae durent vt frigora brumae.
At non tuberibus similis debetur habendis
Cura, semel quae missa solo, se sponte propagant,
Summam subter humum: tamen altius infode bulbos
Tuberibus, maioris egent humoris, &ipsum
Ni fundo subeant, metuunt penetrabile frigus.
Quod si non ipsos inter constare colonos
Aspicias, quo sint flores de mense serendi,
Obseruabis, vbi cedenti Scorpius ibit
Obuius Erigonae, chelasque mouebit inertes:
Cum gruis auditur raucae, de nubibus altis,
Clangor, &it tardis per caelum exercitus alis:
Non est vlla magis plantandis floribus apta
Tempestas: terram si, paucis ante diebus,
Humifer autumnus largo tepefecerit imbre.
Ipsa sinu tellus bulbos complexa tepenti,
Laetificum humorem germen diffundit in imum.
Effusos ne terra tamen restagnet ad imbres,
Vnde soli fundo bulbos corrumpat aquosi,
Aggesto, cliuum in modicum, paullumque tumenti,
Pendentique solo, flores plantare iuuabit.
Excidat, vt prona tellure, superfluus humor.
Sic famulos, flores nuper plantare monebat