# Hortorum libri IV 33

René Rapin, Hortorum libri IV, FLORES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/33

Nostrius, Augustis vnus qui praesidet hortis,
Ornandi ruris magnus monstrator, & omnis
Egregius culturae nortorum, artisque magister.
Contemplator item, felix quae Luna serendo est:
Namque illam caeli, tempestatumque potentem
Et tellus colit omnis, & alte obseruat euntem,
Dum caelo fulget radiis argentea puris:
Illius & faciles veniunt de munere venti,
Atque suos ponunt aurae, tolluntque furores.
Post quartam, donec plenum se curuet in orbem,
Optima floribus est satio; cum deficit, omnis
Infausta est operi, nec terrae est apta mouendae.
Nec caelo agricolae inuito date semina terris.
Quando Luna vetat, Lunae parete vetanti:
Cumque fauent stellae, stellas audite fauentes.
Sunt qui saepe suos, medicato semine, flores
Folliculo maiore, sinus laxare tumentes,
Et calicem angustum, foliorum implere comanti
Luxuria, & contra morem, turgere docebunt.
Sunt etiam, certa qui floribus arte, colores
Conciliare alios, aliosque inducere odores,
Et propriam norunt formae emendare figuram,
Aut differre suos, in non sua tempora, foetus,
Aut illos, partu properato, vrgere morantes.
Quae tibi delitiae faciles, sumptuque parandae
Non magno: nec enim deerunt, qui talia praestent.
Sed quae floruerant extremos solis ad aestus,
Dum grauis ardentes vrebat Sirius agros,
Hybernos etiam durant tanaceta per imbres,

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
