Latin
FLORES
René Rapin, Hortorum libri IV 35
Unproofread scanNot analysed yet
Et nullus florum numero tibi certet ab omni,
Aut sic crispari, aut totidem ostentare colores:
Ipsaque, quam radio, per vellera texta, sonanti
Sidoniae ducunt matres, tibi purpura cedat.
Hanc Flora, vt perhibent, stimulis agitata malignis
Inuidiae, caelo immeritam damnauit iniquo.
Illa, vt erat Graias inter celeberrima nymphas,
Forma excellebat: sed obest quoque forma puellis:
Obfuit huic certè. Nam dum fortasse per agros,
Libertatis amans, frigus captaret, &auras,
Impleretque sinum Zephyris, non aemula nympham,
Flora tulit Zephyri coniux, studioque mariti
Exarsit: diuae numen mox sensit acerbae
Infelix Anenoma, suos quae clara per agros,
Seruasset formam, si non formosa fuisset.
Quaeque fuit patrias inter pulcherrima nymphas,
Nunc flores inter flos est pulcherrimus omnes.
Et Venerem fert fama, suum dum plorat Adonim,
Fulmineis torui perfossum dentibus apri,
Illo praecipuum solatam flore dolorem.
Nam postquam fuso, quod erat mortale, cruori
Eripuit, sacroque aspersit denique succo;
Haud mora purpureo natus de sanguine flos est
Purpureus, Veneri ereptum qui penset Adonim.
Vt flori non est vnus decor, aut color vnus,
Vidi gramineo qui plenum cespite discum,
Illius vario perfundant semine floris.
Mox vbi se primum profert, vis multa colorum
Illudit spectantum oculis, &amabilis error.