Latin
LIBER SECVNDVS
René Rapin, Hortorum libri IV 39
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc age, quae nemoris ratio, quae forma parandi
Expediam: quamuis ipsa de stirpe parentis
Pullulet, &tenues tollat se quercus in auras,
Aut mutata solo, ramis exultet opacis:
Forma tamen nemoris non sit mihi gratior vlla,
Quam quod per campos, posito de semine, creuit.
Et quamquam sit agro praelongum tempus inerti
Durandum, ac tardae surgant de semine quercus:
His tamen, his longe veniunt felicius vmbrae.
Nam certum est de glande satas radicibus imis
Altius in terram per se descendere plantas:
Maioresque adeo in caelum profundere ramos.
Seu quod dediscant mutatam semina matrem,
Degeneremque ferant alieno ex vbere prolem:
Siue quod ipsa sibi cognatae inolescere terrae
Glans primo melius paulatim assueuit ab ortu.
Proinde nemus sparsa cures de glande parandum:
Sed tamen ante tuo mandes quam semina campo;
Ipse tibi duro robustus vomere fossor
Omne solum subigat late, explanetque subactum.
Cumque nouus fisso primum de germine ramus
Findit humum, rursus ferro versanda bicorni
Consita vere nouo tellus, cultuque frequenti
Exercenda, herbae circum ne forte nocentes
Proueniant, germenque ipsum radicibus vrant.
Nec cultu campum cunctantem vrgere frequenti,
Et saturare fimo pudeat, si forte resistat
Culturae: nam tristis humus superanda colendo est.
Ipsa tamen nemoris ratio diuersa serendi: