# Hortorum libri IV 40

René Rapin, Hortorum libri IV, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/40

Est qui per campos spargit sine lege, sine vllis
Ordinibus glandes: at digerit alter in aequum
Omnia quincumcem, certis dimensa figuris,
Vt latere ex omni, recto via limite quadret.
Ludicra vti fictis belli simulacra sub armis,
Buxea composuit legio, quem Schaccia ludum
Nympha Italis quondam primum monstrauit in oris.
Exhibet alternos tabula interpicta colores,
Atque omnis iusto partitus limite campus
Aequali & spatio, & forma respondet ab omni.
Tuque adeo sectas seu matrum è corpore plantas
Deponis sulcis, seu terrae semina mandas,
Indulge ordinibus, terram iuuat ordo; quod ipsis
Diuisa arboribus, vires dabit omnibus aequas,
Et vacuo poterunt se rami extendere caelo.
At dum spem primis ostendit frondibus arbos:
Tu procul hinc pecoris prohibe genus omne petulci,
Vrentesque malo noua germina dente capellas.
Acer equus colles hinnitu rumpat acuto,
Liberaque immensos errent armenta per agros,
Sed parcant nemori tenero, ramoque recenti.
Pro quo, sunt circum, lento de vimine, sepes
Texendae, longeque greges post claustra tenendi.
Exin vbi certos paulatim silua per annos
Creuerit, & terrae radicibus haeserit altis,
Omnis ramorum ferro tollenda recuruo
Luxuries, ne par nondum sub pondere truncus
Succumbat, ramoque animos profundat inani.
Ima autem teneras quercus quas stirpe recides,

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
