Latin · Dactylic hexameter
LIBER SECVNDVS
René Rapin, Hortorum libri IV 41
Unproofread scanNot analysed yet
Has se efferre solo, &magis exultare videbis;
Ceu plus accipiant, ipsa de caede, vigoris:
Et quae terra humili se tollere, tempore longo,
Vix potuit, tenues demum manifesta sub auras
Assurget late ramis frondentibus arbos.
At postquam validis radicibus ardua caelo
Exierit, poteritque Notos durare frementes:
Iam sua sub molli describere carmina trunco,
Discant pastores, &iniqui iurgia pagi.
Ne tamen ah! ferro immiti, rigidaque bipenni,
Ne violent lucos felices grandibus vmbris.
Illis numen inest: sunt qui videre fluentes,
Roboris incisi laeso de cortice, guttas
Sanguinis, &trepido ramos horrore moueri.
Scilicet haec quondam, priscos incessit agrestes
Relligio, crimen pauidi qui triste putabant,
Antiquas durâ quercus temerasse securi.
Crimine pro tali, sensit Dryopeius iras
Caelestes, ferro Aemoniam cum tollere quercum
Ausus, &infesta Dryadem violare bipenni.
Nymphae fida Ceres, pro tam furialibus ausis,
Sumpsit ab iniusto meritas Erysichthone poenas.
Grande nefas adeo est, sacros exscindere lucos:
In quibus horrorem tenebrarum, altosque recessus,
Atque vmbras, atque ipsa silentia vulgus adorat.
Nam sacer est lucis, vastisque recessibus horror;
Quamquam non aliud luci, siluaeque profundae
Numen habent, quam quod late penetralibus altis,
Horrorem ostendunt, vmbra e nigrante, verendum.