# Hortorum libri IV 42

René Rapin, Hortorum libri IV, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rene-rapin/hortorum-libri-iv/42

Olim silua tamen meruit Dodonis honores,
Tempore quo, quercus oracula sacra ferebant
Fatidicae, vatesque ipsos ventura monebant.
Cumque feret truncos arbor procera valentes,
Et sua frondosae diffundent brachia fagi:
Pastor sub ramis frigus captabit opacum,
Cum gregibus, calamoque suos cantabit amores.
Fors & erit festis, pago plaudente, diebus,
Vt resonent hilares non vnam Amaryllida siluae.
Nil tamen incestum lucis agitate sub altis,
Pastores: sacro nemorum sed parcite honori.
Vos folia, & rami, vos alta silentia testor,
Est Deus, est vestris Deus in penetralibus vltor,
Iusta parum castis mittat qui fulmina lucis.
Sed dum per siluas pubes cantabit agrestis,
Turba aderit volucrum, festo quae murmure, lucum
Personet, & crebro permulceat aëra cantu.
Ipsa suae Philomela olim plorata sorori,
Omnes implebit, Terei de crimine ramos
Noctes atque dies, & conscia saxa mouebit.
Agricolaeque sinant volucres assuescere siluis,
Plurima per volucres caelum monet: improba cornix
Saepe caua e quercu ventos praedixit, & imbres:
Vnde suis rebus praesagia ducat arator,
Auguriumque petat, caelumque exploret, & auras.
At lucis diras volucres absterreat altis.
Sed dum plantabis siluam, tibi plurima & ipsis
Quercubus est inter fagus miscenda, neque altas
De genere hoc, duro cum robore, reiice cerros.
Est quoque glandifera celebris de gente, supra omnes,
Iliceis regnat longe quae maxima siluis
Esculus; ingentem nam late amplectitur vmbram,
Ipsa ingens, ramoque nemus facit vna comanti.
Hanc neque praecipites, ruptis de nubibus, imbres,
Non venti, non durae hyemes, tristesque procellae
Conuellant, altis adeo radicibus haeret.
His quercus sociis est semper laeta, suoque
lungi & amat generi, & cognatam agnoscere gentem.

---

René Rapin, Hortorum libri IV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hortorum_libri_IV.
